Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea, inc | HORAE | Psalm 87 | Psalm | h4478

 Work: id 708921 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine Deus salutis mee in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam. Quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno appropinquabit . Estimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non est memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt. Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis. Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me. Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum et non egrediebar oculi mei languerunt pre inopia. Clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas. Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi. Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione. Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis. Et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea preveniet te. Ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me. Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus. In me transierunt ire tue et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul. Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 87
bibl
Id Horae
4478
ID Annotation
Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea, inc | HORAE | Psalm 87 | Psalm | h4478
ID Arkindex
3daaa5b8-2971-4b01-94f5-99e74fa247ea
 
more...