Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. | HORAE | Psalm 21 | Psalm | h4462

 Work: id 708903 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus Deus meus respice in me  : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte’ et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas laus Israel. In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos. Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi. Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abiectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput. Speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris mee in te proiectus sum ex utero. De ventre matris mee Deus meus es tu ne discesseris a me. Quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet. Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi consilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice. Erue a framea Deus animam meam et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio Ecclesie laudabo te. Qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis. Nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me. Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in seculum seculi. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terre. Et adorabunt in conspectu eius universe familie gentium. Quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terre in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terra . Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi. Annuntiabitur Domino generatio ventura et annuntiabunt celi iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 21
bibl
Id Horae
4462
ID Annotation
Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. | HORAE | Psalm 21 | Psalm | h4462
ID Arkindex
184d0996-46c4-458f-8084-0f21cad54fe3
 
more...