Text
Gratias tibi ago, Domine Ihesu Christe, qui voluisti pro redemptione mundi a Iudeis reprobari, a Iude osculo tradi, vinculis alligari, et, ut agnus innocens, ad victimam duci atque conspectibus Pylati offerri, a falsis quoque testibus accusari, flagellis et obprobriis vexari et spui, spinis coronari, colaphis cedi, in cruce levari, clavorum quoque aculeis perforari, felle et aceto potari, lancea vulnerari, inter latrones deputari et mortem pati. Tu, Domine, per has sanctissimas penas tuas ab omnibus penis inferni et ab omnibus temptationibus dyaboli me et parentes meos et omnes amicos et benefactores meos atque omnes fideles christianos libera, et omni- bus bonis multiplica et conserva et a criminibus et peccatis semper emunda. Et per crucem et passionem sanctam tuam salva nos semper et custodi, et illuc perduc nos miseros peccatores quo perduxisti tecum crucifixum latronem et omnes tui sancti nominis confessores. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia secula seculorum. Amen
ID Annotation
Gratias tibi ago, Domine Ihesu Christe, qui voluisti pro redemptione mundi a Iudeis reprobari, a Iud | Leroquais 33 | | Prayer | h4671