Text
O Domine, que sum ego aut qualis ut ad mensam tuam audeam accedere, tuum sacratissimum corpus susceptura ? Scio tamen, scio et vere confiteor quia me dignam facere potes qui solus potes facere mundum de immundo conceptum semine. Rogo igitur te, potentissime, dulcissime, piissime, ut per merita beatissime virginis Marie matris tue omniumque electorum tuorum doceas me et permittas cum tanta puri- tate cordis, mentis quoque mundicia, cum tanta devotione et reverencia accedere ad tam admirabile sacramentum quanta condecet et expedit, sentiat ibi, obsecro, cor meum dulcedinem tue beate presentie. Sit tocius langoris mei spiritalis purgatio. Sit scelerum meorum ablucio. Sit michi contra infinita vite huius pericula protectio. Sit in tuo amore cordis mei inflammacio. Gustet anima mea nunc quam suavis es, Domine, ut te gustato, omnis ei carnalis voluptas desipiat. O panis delectabilis ! O refectio vitalis ! O esca desiderabilis ! O epulum predulce, omnia reficiens et in te nunquam deficiens ! Angeli et spiritus iustorum pleno ore te sumunt in sua beatitudine. Placeat tibi ut nunc te sumat fideliter, utiliter et pure, peccatrix anima mea in hac sua pere- grinatione, ut a te virtutem recipiens iter suum per te usque ad te proficiat sine impedimento Sathane. Angusta est domus anime mee, Domine, quo venias ad eam, dilatetur abs te ; ruinosa est, refice eam. Multa habet que te possunt offendere, sed cui preter te cla- mabo ? Ab occultis meis et a delictis meis munda me ; mortifica in corde meo et membris meis carnis stimulos et omnes libidinosas commotiones, ut tu, rex virgi- num et amator castitatis, in meo tabernaculo quietam habeas mansionem. Tu nosti, Domine, quot et quantis fluctibus navicula mei cordis concutitur, sed tu, pacis amator, veni et fac transquillitatem. Vides, Domine, quot infirmitatibus laborat anima mea ; sed tu, Domine, qui summus medicus es, veni et sana eam. Veniant michi omnia bona tecum. Qui vivis et regnas in eternum. Amen
ID Annotation
O Domine, que sum ego aut qualis ut ad mensam tuam audeam accedere, tuum sacratissimum corpus suscep | Leroquais 19 | | Prayer | h4658