Text
Ave Maria gratia plena Dominus tecum benedictatu in mulieribus. Ave Maria, mater Christi, mater ecclesie, mater pietatis et indulgentie. Ave Maria, mater luminis, honor etheris, signum serenitatis. Ave Maria, aula Dei, sacrarium spiritus sancti. Ave Maria, urna aurea, templum divinitatis, reclinatorium eterne pietatis. Ave Maria, decus virginum, domina gentium, regina celorum. Ave Maria fons ortorum, ablutio peccatorum, lavacrum animarum. Mater orphanorum, mamilla pupillorum consolatio miserorum. Salve sancta parens. Salve felix integritas. Salve sancta et immaculata virginitas, assistens vultui Dei, memento nostre fragilitatis. Benignissima, suavissima, misericordissima, propitiabilis virgo Maria, da mihi famulo tuo virtutem contra hostes meos. Tibi supplico, virgo Maria, mater Christi immaculata puerpera grata, stella maris splendida regina celi digna, aula Dei munda, porta Christi clausa, inter mulieres benedicta, super celos exaltata. Genitrix Christi Maria, ut apud Dominum nostrum Ihesum Christum filium tuum, pro peccatis nostris intervenire digneris. Nullus est enim in creaturis dignior te, quia ipse qui te creatuit natus est ex te, proinde nullum libentius audit quam te. Que meruisti mater existere eiusdem redemptoris et iudicis. Sub tuis ergo visceribus confugio
ID Annotation
Ave Maria gratia plena Dominus tecum benedictatu in mulieribus. Ave Maria, mater Christi, mater eccl | HORAE | | Prayer | h4432