Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansio | HORAE | John 14:23-31 | Lesson | h4564

 Work: id 708813 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis. Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio
Liturgical function
Lesson
Textual source
John 14:23-31
bibl
Id Horae
4564
ID Annotation
Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansio | HORAE | John 14:23-31 | Lesson | h4564
ID Arkindex
4f452e38-79ed-49de-a1c2-aef4b0b793a5
 
more...