Text
Exultate iusti in Domino rectos decet collaudatio . Confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi. Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione. Quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide. Diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Congregans sicut in utrem aquas maris ponens in thesauris abyssos. Timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt. Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum. Consilium autem Domini in eternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem. Beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi. De celo respexit Dominus vidit omnes filios hominum. De preparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Qui finxit singillatim corda eorum qui intelligit omnia opera eorum . Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis sue. Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis sue non salvabitur. Ecce oculi Domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius. Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. Anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est. Quia in eo letabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus . Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te.
ID Annotation
Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio. Confitemini Domino in cithara ; in psalterio | HORAE | Psalm 32 | Psalm | h4587