Benedicte deus et pater universitatis et substantiae omnis creator, condens unicuique naturae demuta | Corpus Orationum 493 | | Oration | h5370

 Work: id 708249 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Benedicte deus et pater universitatis et substantiae omnis creator, condens unicuique naturae demutabilem legem et ipse liber a lege naturae, mortem perimens, diabolum infirmans, malitiam exstinguens, sanctificationem tribuens, immortalitatem perficiens et infirmitatem expellens atque immensitatem tuam capacem fidelium tibi animarum accommodans sanctitati. Qui ad depellendos mundi huius errores et omnem malignae potentiae naturam coarguendam, verbum et virtutem et sapientiam tuam, deum ac dominum nostrum Iesum Christum filium tuum consortem caducae carnis nostrae esse voluisti. Per quem tibi gratias agimus ob hunc verum et consummatum et ad salutem generis humani pretiosa sua passione perfectum paschae diem, in quo inferos adiit, mortem vicit, diabolum coarguit et leges tartari solvit; in homine suo, a quo mortis conditione discesserat, coexcitaturus universae carnis, quae in se esset generanda, naturam. Ob quod facito nos, omnipotens pater, ut hunc sanctum in progenies et memorabilem in generationem diem confitentes, non in amaritudine veterum azimorum neque in anterioris malitiae fermento sed in nova et sincera renatae innocentiae conspersione celebremus, liberati et regenerati, sanctificati et coronati.
Liturgical function
Oration
Id Horae
5370
ID Annotation
Benedicte deus et pater universitatis et substantiae omnis creator, condens unicuique naturae demuta | Corpus Orationum 493 | | Oration | h5370
ID Arkindex
0
 
more...