Text
Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad prelium et digitos meos ad bellum. Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus. Protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me. Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum. Homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra pretereunt. Domine inclina celos tuos et descende tange montes et fumigabunt. Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos. Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis. Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi. Qui das salutem regibus qui redemisti David servum tuum : de gladio maligno. eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera * iniquitatis. Quorum filii sicut novelle plantationes : in iuventute sua. Filie eorum composite circumornate ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis boves eorum crasse . Non est ruina macerie neque transitus neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui hec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius.
ID Annotation
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Misericor | HORAE | Psalm 143 | Psalm | h4644