Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem | HORAE | Psalm 141 | Psalm | h4643

 Work: id 707071 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu eius orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt superbi laqueum mihi. Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium. Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant iusti donec retribuas mihi.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 141
bibl
Id Horae
4643
ID Annotation
Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem | HORAE | Psalm 141 | Psalm | h4643
ID Arkindex
803d9488-e8a3-431e-9256-141e4dcb8de3
 
more...