Redemptor noster et domine omnipotens Christe Iesu, qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare d | Corpus Orationum 4987 | | Oration | h10823

 Work: id 706749 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Redemptor noster et domine omnipotens Christe Iesu, qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare dignatus es, sive quae in caelis sunt sive quae in terris, dum discordiam, quae inter angelos et homines per culpam primi parentis contracta fuerat, verum hominem assumendo ac pro hominibus moriendo, per crucis tuae tropaeum resolvisti et pacem inter caelestes terrestres que creaturas, factor et reparator hominum atque angelorum conditor, reformasti, adclines te et cum omni humilitate deposcimus, ut per obtentum sancti apostoli et martyris tui Andreae pacem tuam, quae exsuperat omnem sensum non solum hominum sed etiam ipsorum angelorum, in nostris cordibus perenniter exsultare concedas.
Liturgical function
Oration
Id Horae
10823
ID Annotation
Redemptor noster et domine omnipotens Christe Iesu, qui per sanguinem crucis tuae omnia pacificare d | Corpus Orationum 4987 | | Oration | h10823
ID Arkindex
0
 
more...