Text
Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam . Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti. Et omnes vias meas previdisti quia non est sermo in lingua mea. Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam. Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero in celum tu illic es si descendero ad infernum ades. Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. Et dixi forsitan tenebre conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tenebre non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebre eius ita et lumen eius. Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris mee. Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua’ et anima mea cognoscet nimis . Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terre. Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confortatus est principatus eorum. Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum. Si occideris Deus peccatores : viri sanguinum declinate a me. Quia dicitis in cogitatione accipiant in vanitate civitates suas . Nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam ? Perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi. Proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via eterna.
ID Annotation
Domine, probasti me, et cognovisti me ; tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intelle | HORAE | Psalm 138 | Psalm | h4640