Redemptio nostra et salus, Christe domine deus, qui, nostris moriens pro peccatis, resurrexisti pro | Corpus Orationum 4976 | | Oration | h10811

 Work: id 706735 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Redemptio nostra et salus, Christe domine deus, qui, nostris moriens pro peccatis, resurrexisti pro iustificationibus nostris, tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus, morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis tuis que perenniter inservire praeceptis, ut, sicut se te cum baptismate consepultos exsultant, ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis, quae olim, te carne moriente, novo inferis refulsit ex lumine, nunc defunctis, te opitulante, promicet ad quietem, quo, paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta, et vivi resurgant a vitiis et defuncti eruantur a poenis.
Liturgical function
Oration
Id Horae
10811
ID Annotation
Redemptio nostra et salus, Christe domine deus, qui, nostris moriens pro peccatis, resurrexisti pro | Corpus Orationum 4976 | | Oration | h10811
ID Arkindex
0
 
more...