Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nost | HORAE | Psalm 134 | Psalm | h4637

 Work: id 706404 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Laudate nomen Domini laudate servi Dominum. Qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave . Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster pre omnibus diis. Omnia quecumque voluit Dominus fecit in celo et in terra in mari et in omnibus abyssis. Educens nubes ab extremo terre fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus. Et misit signa et prodigia in medio tui Egypte in pharaonem et in omnes servos eius. Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes. Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan. Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo. Domine nomen tuum in eternum Domine memoriale tuum in generatione et generationem . Quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur. Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum. Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum . Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel benedicite Domino  : domus Aaron benedicite Domino . Domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino . Benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem .
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 134
bibl
Id Horae
4637
ID Annotation
Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nost | HORAE | Psalm 134 | Psalm | h4637
ID Arkindex
0
 
more...