Pridie te dominum ab inferis surrexisse plenissima fidei cognitione fatentes, ovanti voto deposcimus | Corpus Orationum 4639 | | Oration | h10424

 Work: id 706306 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Pridie te dominum ab inferis surrexisse plenissima fidei cognitione fatentes, ovanti voto deposcimus, ut, qui, olim in hac die fluida in caelis aquarum elementa distinguens, in earum medio firmamentum fieri elegisti, ita nos efficias firmamentum tuae ecclesiae, ut angelis tuis mereamur consimiles esse, quo, mortis ac resurrectionis tuae victoria roborati, quae sursum sunt semper quaerentes, ita vivamus, ut, te opitulante caeleste firmamentum effecti, credentes tibi, ad desideria caelestia inflammemur.
Liturgical function
Oration
Id Horae
10424
ID Annotation
Pridie te dominum ab inferis surrexisse plenissima fidei cognitione fatentes, ovanti voto deposcimus | Corpus Orationum 4639 | | Oration | h10424
ID Arkindex
0
 
more...