Text
Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax. Quid retribuam Domino pro omnibus que retribuit mihi. Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam coram omni populo eius pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. O Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancille tue. Dirupisti vincula mea tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem.