Text
Praetende, domine, fidelibus tuis, omnibus episcopis, abbatibus, canonicis, monachis siveregibus et gubernatoribus atque consanguineis nostris et his, qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas, seu etiam ceteris fidelibus utriusque sexus dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant et, quae digne postulant, consequi mereantur.
ID Annotation
Praetende, domine, fidelibus tuis, omnibus episcopis, abbatibus, canonicis, monachis siveregibus et | Corpus Orationum 4587b | | Oration | h10366