Apud te est, domine, misericordia et copiosa redemptio; brachio tuo defende populum pereuntem, eliso | Corpus Orationum 311 | | Oration | h5164

 Work: id 705961 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Apud te est, domine, misericordia et copiosa redemptio; brachio tuo defende populum pereuntem, elisos ac prostratos releva. Christe, formidamus pro nostris peccatis, ut non mereamur audiri; grave est enim, quod amittimus, et commissa non paenitebimus. Habes, domine, confitentes reos; parce, quia pius es. Iamdiu est, domine, quod, nostris operibus oppressi, laniamur; addicti, cavere nescimus et amittere non vitamus. Loqui confundimur, quia verecundum est, quod penetramur. Magnus es, domine, ut ignoscas facinoribus; occurre, ne castigatione corrigamur, ne praesentia tormentorum vagitamur. Oramus, ut exaudias; clamamus, ut parcas; preces nostras suscipe et, quidquid debemus, indulge, auditor piissime; miserator fortissime, voces nostras respice; deus omnium, pietatem tuam largam concede.
Liturgical function
Oration
Id Horae
5164
ID Annotation
Apud te est, domine, misericordia et copiosa redemptio; brachio tuo defende populum pereuntem, eliso | Corpus Orationum 311 | | Oration | h5164
ID Arkindex
0
 
more...