Praebe, domine, exercitui tuo, eunti in tenebris, claritatem, proficiendi augeas voluntatem et, sicu | Corpus Orationum 4309 | | Oration | h10027

 Work: id 705865 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Praebe, domine, exercitui tuo, eunti in tenebris, claritatem, proficiendi augeas voluntatem et, sicut Israeli, properanti ex Aegypto, securitatis praebuisti munimen, ita tuo praedestinato, eunti in proelium, populo lucis auctorem adicias angelum, ut die atque nocte eum nubis ignis que claritatis tuae columna non deserat; sit eis itinerandis sine labore protectus, ubique providus eventus, meditatus sine formidine, conversatio sine fastidio, sine terrore copiae proeliandi voluntas, ut, cum, tuo duce angelo, victor exsteterit, non suis tribuat viribus sed victori domino gratias referat de triumpho, qui fuit belliger fidelibus in conflictu.
Liturgical function
Oration
Id Horae
10027
ID Annotation
Praebe, domine, exercitui tuo, eunti in tenebris, claritatem, proficiendi augeas voluntatem et, sicu | Corpus Orationum 4309 | | Oration | h10027
ID Arkindex
0
 
more...