Text
Pax tua, deus omnipotens, quae exsuperat omnem sensum, et corda nostra et corpora ea incolumitate custodiat, ut in conspectu tremendae maiestatis tuae, cum iudex adveneris cunctorum, nihil in nobis aut parvum reperiatur aut dissonum, quod examinis tui vultum reddat alienum, sed, praesentium ope sanctorum felicissima pacis quiete potiti, in superna Ierusalem electis tuis virtutibus que caelorum mereamur uniri.
ID Annotation
Pax tua, deus omnipotens, quae exsuperat omnem sensum, et corda nostra et corpora ea incolumitate cu | Corpus Orationum 4158 | | Oration | h9855