Pacis tuae, deus, nobis largire donaria, qui in sancto Cypriano martyre tuo tantam tribuisti scienti | Corpus Orationum 4119 | | Oration | h9821

 Work: id 705636 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Pacis tuae, deus, nobis largire donaria, qui in sancto Cypriano martyre tuo tantam tribuisti scientiae gratiam. Reple nos fructu tuae dulcedinis, qui os eius caelestibus replesti doctrinis. Da in nobis abundantiam boni, qui in illo contulisti scientiam tui, ut, sicut ille praedicata verbis sanguinis effusione complevit, ita nos ea, quae de tua pace scimus, non solum verbo sed et opere praedicemus.
Liturgical function
Oration
Id Horae
9821
ID Annotation
Pacis tuae, deus, nobis largire donaria, qui in sancto Cypriano martyre tuo tantam tribuisti scienti | Corpus Orationum 4119 | | Oration | h9821
ID Arkindex
0
 
more...