Text
Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in seculum misericordia eius. Quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius? Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo. Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad letandum in letitia gentis tue ut lauderis cum hereditate tua. Peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus. Patres nostri in Egypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordie tue. Et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam. Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici. Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit. Et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius. Cito fecerunt obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius . Et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso. Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum. Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum Domini. Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron . Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores. Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. Obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Egypto mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro. Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Ut averteret iram eius ne disperderet eos et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Non crediderunt verbo eius et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini. Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto. Et ut deiceret semen eorum in nationibus et disperderet eos in regionibus. Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina. Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio. Et reputatum est ei ad iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum. Et irritaverunt eum ad aquas Contradictionis et vexatus est Moyses propter eos quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis. Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum. Et immolaverunt filios suos et filias suas demoniis. Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et interfecta est terra in sanguinibus et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis. Et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam. Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum sepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis. Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui et penituit eum secundum multitudinem misericordie sue. Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos. Salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus. Ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua. Benedictus Dominus Deus Israel a seculo et usque in seculum et dicet omnis populus fiat fiat.
ID Annotation
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quis loquetur potentias Do | HORAE | Psalm 105 | Psalm | h4630