Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. Cantate ei, et psal | HORAE | Psalm 104 | Psalm | h4629

 Work: id 705516 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Confitemini Domino et invocate nomen eius annuntiate inter gentes opera eius. Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius. Laudamini in nomine sancto eius letetur cor querentium Dominum. Querite Dominum et confirmamini querite faciem eius semper. Mementote mirabilium eius que fecit prodigia eius et iudicia oris eius. Semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius. Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius. Memor fuit in seculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Iacob in preceptum et Israel in testamentum eternum. Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestre. Cum essent numero brevi paucissimi et incole eius. Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos et in prophetis meis  nolite malignari. Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph. Humiliaverunt in compedibus pedes eius ferrum pertransiit animam * eius donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum. Constituit eum dominum domus sue et principem omnis possessionis sue. Ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret. Et intravit Israel in Egyptum et Iacob accola fuit in terra Cham. Et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius. Convertit cor eorum ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius. Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras et obscuravit  et non exacerbavit sermones suos. Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. Edidit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum. Dixit et venit cynomia et scinifes  : in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. Dixit et venit locusta et bruchus cuius non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum et comedit omnem fructum terre eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus. Letata est Egyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos. Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt et venit coturnix  et pane * celi saturavit eos. Dirupit petram et fluxerunt aque abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in letitia. Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt. Ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 104
bibl
Id Horae
4629
ID Annotation
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. Cantate ei, et psal | HORAE | Psalm 104 | Psalm | h4629
ID Arkindex
0
 
more...