Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domi | HORAE | Psalm 102 | Psalm | h4627

 Work: id 705293 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Benedic anima mea Domino et omnia que intra me sunt nomini sancto eius. Benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquile iuventus tua. Faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas. Miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur neque in eternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem celi a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus homo sicut fenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit. Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum. Misericordia autem Domini ab eterno et usque in eternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum eius. Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Dominus in celo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur. Benedicite Domino omnes angeli eius’ potentes virtute facientes verbum illius’ ad audiendam vocem sermonum eius. Benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius. Benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis eius benedic anima mea Domino.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 102
bibl
Id Horae
4627
ID Annotation
Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domi | HORAE | Psalm 102 | Psalm | h4627
ID Arkindex
0
 
more...