Omnipotens sempiterne deus, Iesu Christe, domine, esto propitius peccatis meis per assumptionem corp | Corpus Orationum 3844 | | Oration | h9490

 Work: id 705267 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Omnipotens sempiterne deus, Iesu Christe, domine, esto propitius peccatis meis per assumptionem corporis et sanguinis tui. Tu enim loquens dixisti: "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo". Ideo te supplex deprecor, ut in me cor mundum crees et spiritum rectum in visceribus meis innoves et spiritu principali me confirmare digneris atque ab omnibus insidiis diaboli ac vitiis emundes, ut gaudiorum caelestium merear esse particeps.
Liturgical function
Oration
Id Horae
9490
ID Annotation
Omnipotens sempiterne deus, Iesu Christe, domine, esto propitius peccatis meis per assumptionem corp | Corpus Orationum 3844 | | Oration | h9490
ID Arkindex
0
 
more...