Agnoscentes, domine, quid laudis sanctis tuis dederis quid ve virtutis, illos auctores rogamus ad ve | Corpus Orationum 241 | | Oration | h5091

 Work: id 705149 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Agnoscentes, domine, quid laudis sanctis tuis dederis quid ve virtutis, illos auctores rogamus ad veniam, quos tibi familiares scimus ad gloriam; illis indulgentiam credimus ex supplicii poena, quibus te novimus ex hostibus indulsisse victoriam. Illos sequimur pro misericordia, qui te secuti sunt pro corona, ut per ipsos recipias intercessionis officium, per quos insinuas devotionis exemplum; ut non punias reos, dum repudias advocatos; ut peccatoribus parcas, dum martyribus nihil excusas; ut indulgentiam largiaris in perditis, dum amicitiam impertiris in sanctis; ut intercessio fortes habeat ad patrocinium, quos confessio fideles habuit ad triumphum.
Liturgical function
Oration
Id Horae
5091
ID Annotation
Agnoscentes, domine, quid laudis sanctis tuis dederis quid ve virtutis, illos auctores rogamus ad ve | Corpus Orationum 241 | | Oration | h5091
ID Arkindex
0
 
more...