Text
Omnipotens deus pater, qui filium tuum pro nobis omnibus tradidisti, non parcens illi, ut per illum parceres nobis, ignosce nostris peccatis, ut ieiunium, quod offerimus, fiat tibi victima salutaris. Virtus quoque tua, de caelis descendens, quaesumus, ut et nos ob perceptionem horum sacramentorum purificet et haec ipsa libamina, quae tibi litamus, sanctificationis dono perlustret.
ID Annotation
Omnipotens deus pater, qui filium tuum pro nobis omnibus tradidisti, non parcens illi, ut per illum | Corpus Orationum 3712 | | Oration | h9349