Omnipotens aeterne pater et domine, qui, ruenti mundo compatiens, unicum filium tuum de sedibus supe | Corpus Orationum 3707 | | Oration | h9343

 Work: id 705104 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Omnipotens aeterne pater et domine, qui, ruenti mundo compatiens, unicum filium tuum de sedibus supernis pro nostra salute mittere dignatus es, qui ultro pro nobis omnibus pertulit crucis iniuriam, ut averni procul a nobis efficeret poenam; descendit etiam post appensionem patubuli pie violentus in infernum et, sanctorum animas, quae illic detinebantur, clementer eripiens, se cum reportavit in caelum. Ipsius enim doctrina animatus, hic vir mirificus exstitit olim doctor Hieronymus, qui, fide fortiter armatus, haereticis se obiecit in congressione certaminis, ut catholicis daretur libertas salutis. Illo igitur interveniente, offerentium nomina apud te, domine deus, adnotentur in libro vitae caelestis, quatenus fidelium animas defunctorum associes et nobis omnibus delictorum omnium veniam praestes.
Liturgical function
Oration
Id Horae
9343
ID Annotation
Omnipotens aeterne pater et domine, qui, ruenti mundo compatiens, unicum filium tuum de sedibus supe | Corpus Orationum 3707 | | Oration | h9343
ID Arkindex
0
 
more...