Omnes, qui redemptionis nostrae causam colimus, perditionis operam respuamus, qui que diem veneramur | Corpus Orationum 3699 | | Oration | h9333

 Work: id 705093 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Omnes, qui redemptionis nostrae causam colimus, perditionis operam respuamus, qui que diem veneramur munerum, noctem criminum non sequamur; qui putavimus traduci imputandum esse, quod perimus, noverimus redemptori nostro impendendum esse, quod vivimus. Ad aeternam nobis vitam, quasi quidam pelagus, data est temporalis navigatio, ut inter bonorum et iniquitatis excursum aut peccatum pereat aut peccator, ut aut excurrat fides circumspecta navigium aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est, quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum, quod, in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii, libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo, lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit, baptismi unda nos redemit. Pio igitur domini subiciamur imperio, humilia mite iugum colla suscipiant: norunt quippe reficere onera ista portantes. Quibus data est ex liberalitate absolutio, reddatur ex humilitate conditio. Inclina ergo, precamur, Christe Iesu, tibi animas nostras, ut tuum potius, quam nostrum, sequamur arbitrium, quia melius est libertatem per diligentiam quaerere, quam per confidentiam non habere.
Liturgical function
Oration
Id Horae
9333
ID Annotation
Omnes, qui redemptionis nostrae causam colimus, perditionis operam respuamus, qui que diem veneramur | Corpus Orationum 3699 | | Oration | h9333
ID Arkindex
0
 
more...