Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime : ad annuntiandum mane misericordiam t | HORAE | Psalm 91 | Psalm | h4624

 Work: id 704960 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem. In decacordo psalterio cum cantico in cithara. Quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo. Quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profunde facte sunt cogitationes tue. Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget hec. Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem. Ut intereant in seculum seculi tu autem Altissimus in eternum Domine. Quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi. Et despexit oculus meus inimicos meos  et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Iustus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur. Plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt ut annuntient. Quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 91
bibl
Id Horae
4624
ID Annotation
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime : ad annuntiandum mane misericordiam t | HORAE | Psalm 91 | Psalm | h4624
ID Arkindex
0
 
more...