Domine, refugium factus es nobisa generatione in generationem. Priusquam montes fierent, aut formare | HORAE | Psalm 89 | Psalm | h4623

 Work: id 704849 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine refugium factus es nobis a generatione in generationem . Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a seculo et usque in seculum tu es Deus. Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum. Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna que preteriit. Et custodia in nocte que pro nihilo habentur eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat. Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo seculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur  : dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis . Si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur. Quis novit potestatem ire tue et pre timore tuo iram tuam dinumerare. Dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia. Convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos. Repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. Letati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala. Respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 89
bibl
Id Horae
4623
ID Annotation
Domine, refugium factus es nobisa generatione in generationem. Priusquam montes fierent, aut formare | HORAE | Psalm 89 | Psalm | h4623
ID Arkindex
0
 
more...