Text
Multa quidem erant replicanda, quantam habeat castimonia gratiam, sed, quod ex conservato pudore confertur a domino, humana lingua non valet proferre in medio, cum et inaestimabile sit, quod speratur, et gloriosum, quod acquiritur. Qui enim carnem mentem que suam gestat, ut Iohannes et Iacobus, pudicam, pectoris Christi domini esse merebitur recuba. Nec enim quispiam in sanctum pectus poterit recumbere, qui non suum domicilium mundum certaverit custodire; illos que solum puto, quod digne suscipiat Christus in requiem, quos aut integritas mentis commendat aut cruoris effusio iuste delibat. Unde precamur te, Christe dei filius et salvator noster, ut huius viri iusti suffragio ecclesiam tuam liberes ab adversis, qui eam eius dignatus es ampliare doctrinis.
ID Annotation
Multa quidem erant replicanda, quantam habeat castimonia gratiam, sed, quod ex conservato pudore con | Corpus Orationum 3391 | | Oration | h8975