Text
Misericordiae tuae remediis, quaesumus, domine, fragilitas nostra subsistat, ut, quae sua conditione atteritur, tua clementia reparetur. *** Misericordiam pietatis tuae supplices deprecamur, omnipotens aeterne deus, ut oblationes populi tui, quas tibi de suis primitiis offerunt, benignus suscipere digneris; tribue eis, domine, in hoc saeculoabundantiam tritici, vini et olei, in futuro autem vitam aeternam; commemorationem quoque facientibus nobis beatissimorum martyrum et confessorum veniam peccatorum largiri dignare.
ID Annotation
Misericordiae tuae remediis, quaesumus, domine, fragilitas nostra subsistat, ut, quae sua conditione | Corpus Orationum 3372b | | Oration | h8951