Mirabilia tua, domine, trementes narramus: duo subinde pisciculi veteris ac novi indicant testamento | Corpus Orationum 3345 | | Oration | h8920

 Work: id 704635 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Mirabilia tua, domine, trementes narramus: duo subinde pisciculi veteris ac novi indicant testamentorum mysteria: primum, quod Tobi Tobiae filius iubente Raphaelem vadoso amni decursa continuit cuius caro pastum subministravit, itineris successu iecur vetustum, a filia Raguelis daemonium effugavit; a ruina quoque eius Tobiae oculos, caliginis nube contectos, sereno lucis adspectu ad tactum unctionis infuit; hoc est, ut ignorantiam primi saeculi quam libor bellaverat serpentinus novello partui verbo caelesti populos exuteret saeculi subsequentis; alius deinde piscis est, qui priscae legis devitum in similitudinem peccatorum captus a Petro staterem evomuit, quem dominus et salvator noster eundem Petrum evangelica voce censurae publicae imperat exsolvendum, ut pax caelestis terris reddatur.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8920
ID Annotation
Mirabilia tua, domine, trementes narramus: duo subinde pisciculi veteris ac novi indicant testamento | Corpus Orationum 3345 | | Oration | h8920
ID Arkindex
0
 
more...