Text
Memores sumus, aeterne deus, pater omnipotens, gloriosissimae passionis filii tui, resurrectionis etiam eius et adscensionis in caelum: petimus ergo maiestatem tuam, deus, ut adscendant preces humilitatis nostrae in conspectum tuae clementiae et descendat super hunc panem et super hunccalicem plenitudo tuae divinitatis; descendat etiam, domine, illa tui spiritus sancti incomprehensibilis invisibilis que maiestas, sicut quondam in patrum hostias descendebat.
ID Annotation
Memores sumus, aeterne deus, pater omnipotens, gloriosissimae passionis filii tui, resurrectionis et | Corpus Orationum 3320 | | Oration | h8892