Adestote nunc, gloriosissimi Christi testes, anniversariis sacris rite solvendis et solitae dignatio | Corpus Orationum 186 | | Oration | h5030

 Work: id 704472 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Adestote nunc, gloriosissimi Christi testes, anniversariis sacris rite solvendis et solitae dignationis intuitu inter mysteria vos dicanda miscete. Sedes enim vestra omne, quod sacratum est, et in omni ecclesia patrius incolatus. Peculiarem ergo a Christo domino charismatum promeriti gratiam, peculiarem nobis exhibete tutelam, ut hic, ubi fidelium effluunt lacrimae, et pro remedio murmura silenda funduntur, non diu graves incumbant gemitus, nec suspiria ter trahenda perstridant. Hic non longis precibus curas secludat anxius et languorem deponat infirmus. Hic daemones non totis viribus saeviant et, si quando maiore furore se efferunt, conflictu minore vincantur. Per vos ecclesia domini credentes omnes aut pietatis gremio ambiat aut fortitudinis robore custodiat.
Liturgical function
Oration
Id Horae
5030
ID Annotation
Adestote nunc, gloriosissimi Christi testes, anniversariis sacris rite solvendis et solitae dignatio | Corpus Orationum 186 | | Oration | h5030
ID Arkindex
0
 
more...