Largire propitius, immense deus, votis ecclesiae tuae tui martyris Pelagii suffragium, quam alacrite | Corpus Orationum 3235 | | Oration | h8757

 Work: id 704454 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Largire propitius, immense deus, votis ecclesiae tuae tui martyris Pelagii suffragium, quam alacriter ad tuum altare munus deferre inspicis proprium. Etenim alter tacite fundit suspiria, alter in lacrimas prorumpit mente compuncta. Iste quoque simpliciter orat, ille genis pavimentum barrire non desinit. Sed utrorumque tu, deus noster, inspicis mentes ac probas singulorum conscientias. Ideo, quaesumus, tuis oculis effice placidum, quod humana miseria utcumque offert compuncta. Revera nuda conscientia te coram quis nostrum stare poterit, quem sancti tremunt ac multiplices beatorum conventus expavescunt?Quapropter credimus vel adclines oramus, ut nos tua praeveniat misericordia, et nobis ad te redditum conferendo et defunctis fidelibus sempiternam requiem largiendo, ut utrumque habeat gratia indefessa, quos tremulos ante te prospicis propria esse carnis conscientia.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8757
ID Annotation
Largire propitius, immense deus, votis ecclesiae tuae tui martyris Pelagii suffragium, quam alacrite | Corpus Orationum 3235 | | Oration | h8757
ID Arkindex
0
 
more...