Iucundantur, domine, caeli et tripudiet terra, quia verbum caro factum habitat in sacrae virginis me | Corpus Orationum 3209 | | Oration | h8724

 Work: id 704418 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Iucundantur, domine, caeli et tripudiet terra, quia verbum caro factum habitat in sacrae virginis membra, in cuius adventu omnis de captivitate redimitur terra, quae detinebatur per transgressionem Adae in obscurata gehenna. Nunc moveatur mare et omnia, quae in eis sunt. Montes exsultent et omnia ligna silvarum, quia dominus homo dignatur per uterum beatae virginis Mariae de caelo in mundum venire. Per ipsius igitur adventum te deprecamur, omnipotens deus, ut nostrae carnis fragilitatem a vinculis peccatorum absolvas et praesenti familiae tuae misericordia plenus occurras.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8724
ID Annotation
Iucundantur, domine, caeli et tripudiet terra, quia verbum caro factum habitat in sacrae virginis me | Corpus Orationum 3209 | | Oration | h8724
ID Arkindex
0
 
more...