Ingenite pater summe, qui tanta ac talia beneficii munera virgini gloriosae contulisti Mariae, cuius | Corpus Orationum 3139 | | Oration | h8636

 Work: id 704320 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Ingenite pater summe, qui tanta ac talia beneficii munera virgini gloriosae contulisti Mariae, cuius verbo, attestante angelo, dicata, cuius spiritu illibate sistit fecunda, cuius virtute divinitus obumbrata, cuius iussu mundi salvationem noscitur paritura, cuius voluntate virgo sistit ante partum, cuius posse virgo mansit post partum, cuius imperio ipsi canduit diu castitas, cuius miraculo immaculata virginitas ... Indignis, quaesumus, annue nobis eius favore tueri pie de nugis sive merito emundari de propriis. Ac, sicut illa hodie inter angelorum virginum que choros meruit assumi sive de dono illibatae carnis feliciter iucundari, sic nos facias, stimulo perfecte exstirpato carnali, beatiores ibidem misericorditer admitti, fruituri nempe cum angelis ibidem perennius regno, quibus hodie fuit per eam laetabunda assumptio, ibidem saepe sine termino mansuri, ubi omnis caelestis exercitus, gloria hodie tantae assumptionis gavisus, indesinenter meruit iucundari.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8636
ID Annotation
Ingenite pater summe, qui tanta ac talia beneficii munera virgini gloriosae contulisti Mariae, cuius | Corpus Orationum 3139 | | Oration | h8636
ID Arkindex
0
 
more...