Text
Deus stetit in synagoga deorum in medio autem deos diiudicat . Usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis. Iudicate egeno et pupillo : humilem et pauperem iustificate. Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate. Nescierunt neque intellexerunt+ in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terre. Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. Surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.