Text
Iesu, redemptor humani generis, restaurator aeternae lucis, praesta nobis famulis tuis, ut, sicut abluti sumus originali peccato per tinctionem baptismatis, - cuius significationem habuit piscina illa, quae oculis lumen praestitit caecis, - ita quoque nos secundo lacrimarum baptismate purifices a delictis sic que mereamur praecones effici laudis tuae, sicut caecus ille annuntiator factus est gratiae, et, sicut ille ad confitendum te verum deum adimpletus est fide, ita nos quoque repleamur boni operis confessione atque tanta excellentia pietatis occurras te invocantibus pius, ut per haec libamina, quaetibi offerimus, et vivi obtineamus remedium salutare et defuncti percipere mereantur aeternum gaudium sine fine.
ID Annotation
Iesu, redemptor humani generis, restaurator aeternae lucis, praesta nobis famulis tuis, ut, sicut ab | Corpus Orationum 3045 | | Oration | h8529