Iesu, domine et omnipotentis patris unigenite fili, qui, in mundum per virginem veniens, ad praedica | Corpus Orationum 3042 | | Oration | h8527

 Work: id 704198 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Iesu, domine et omnipotentis patris unigenite fili, qui, in mundum per virginem veniens, ad praedicationis officium apostolos eligis et eorum praedicamentis pariter et exemplis superborum et arrogantium corda prosternis, respice nunc plebiculae tuae humillima vota et Bartholomaei beatissimi apostoli tui et martyris precibus nec non et meritis nostrorum omnium sana crimina. Da ad te revertendi votum, da ministrandi tibi indignis servulis dignitatem. Quis enim, domine, nostrorum se dignum fore ministerio tuo cognoscat? Quis tam celsiorem meritum se habere confidat? Excellit quippe officium merita et habita neglegentiae proba ministros trahunt ad infirma. Manus tuae igitur, unigenite filius dei, remigio sustentemur, ne tam periculosi ponti undis subito subruamur. Deferat nobis sanctus apostolus Bartholomaeus protectionis manus et ad tui servitium nostrum instruat coetum, quia digne nullus altario tuo adesse poterit, nisi aut gratia tua munitus aut tui apostoli meritis circumvallatus exstiterit. Per illum quoque, domine, effice te ipsum nobis propitium, per illum nostrae servitutis obsequium tibi facito ratum, per illum sacerdotum praesumentium suscipe sacrificium, per illum universae ecclesiae et instrue et sanctifica populum, ut eius meritis populi tui universitas, fidei alacritate succincta et martyrii congressione munita, semper tibi serviat se que tibi in obsequio subdat, perceptura pro obsequiis praemium et pro fide praemii bravium, quae per martyrium non meretur de hoste triumphum.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8527
ID Annotation
Iesu, domine et omnipotentis patris unigenite fili, qui, in mundum per virginem veniens, ad praedica | Corpus Orationum 3042 | | Oration | h8527
ID Arkindex
0
 
more...