Text
Iesu, dei filius, qui, felices animas beatorum in caelestem Ierusalem feliciter locans, felices eos, qui in eius pace gaudent, divinae auctoritatis sententia prolata, denuntias, fac nos feliciter Felicis tui merito in ipsius supernae Ierusalem perenniter felicitate laetari atque illius de die in diem desideriis renovari, ut, sicut huius civitatis avidus negotiator hic sanctissimus exstitit Felix, qui probitate morum potissimus et patria exsul et rebus tumentis saeculi sapientiam deserturus, caelestes accumulans fructus, ad illam conscendit, cum his, quae acquisierat, coronatus, ita quoque nos, te opitulante, strenui negotiatores in hac vita pacis et caritatis effecti, sic omnia, quae egerimus, in tua et proximi dilectione agamus, ut dignum conquestum huic sanctae patriae coronaturi post nostrum transitum deportemus.
ID Annotation
Iesu, dei filius, qui, felices animas beatorum in caelestem Ierusalem feliciter locans, felices eos, | Corpus Orationum 3038 | | Oration | h8525