Text
Exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob. Sumite psalmum et date tympanum psalterium iocundum cum cithara. Bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis vestre Quia preceptum in Israel est et iudicium Dei Iacob. Testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Egypti linguam quam non noverat audivit. Divertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cophino servierunt. In tribulatione invocasti me et liberavi te et exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam contradictionis. Audi populus meus et contestabor te Israel si audieris me non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti dilata os tuum et implebo illud. Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi. Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis. Si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset. Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam. Inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in secula . Et cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos .