Text
Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus celi carnes sanctorum tuorum bestiis terre. Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt . Usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus ? Effunde iram tuam in gentes que te non noverunt et in regna que nomen tuum non invocaverunt. Quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordie tue quia pauperes facti sumus nimis. Adiuva nos Deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine. Nos autem populus tuus et oves pascue tue confitebimur tibi in seculum. In generatione et generationem annuntiabimus laudem tuam \