Text
Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit mihi . In die tribulationis mee Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea memor fui Dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus. Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus. Cogitavi dies antiquos et annos eternos in mente habui. Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scobebam spiritum meum. Numquid in eternum proiciet Deus et non apponet ut complacitior sit adhuc. Aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem. Aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas. Et dixi nunc cepi hec mutatio dextere excelsi. Memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum. Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor. Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster ? tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis * virtutem tuam redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph. Viderunt te aque Deus viderunt te aque et timuerunt et turbate sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes. Etenim sagitte tue transeunt : vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tue orbi terre commota est et contremuit terra. In mari via tua et semite tue in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur. Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.