Habentes igitur ante oculos, omnipotens pater sancte, tantae passionis triumphos, supplices exoramus | Corpus Orationum 2784 | | Oration | h8079

 Work: id 703700 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Habentes igitur ante oculos, omnipotens pater sancte, tantae passionis triumphos, supplices exoramus, ut pascha hoc, quod nobis dominus noster Iesus Christus filius tuus hostiam vivam constituit atque complevit, fiat nobis in protectionem salutis et vitae, ut, sanctificatus his sollemnitatibus, populus altaribus tuis oblationis suae munera placitura consignet, fiat que nobis eucharistia pura atque legitima in nomine unigeniti tui, ut, cum nostris fuerit recepta pectoribus, fidem nutriat, mentem sanctificet atque confirmet.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8079
ID Annotation
Habentes igitur ante oculos, omnipotens pater sancte, tantae passionis triumphos, supplices exoramus | Corpus Orationum 2784 | | Oration | h8079
ID Arkindex
0
 
more...