Habemus quidem, domine, relictum a te viaticum sed promissum nostri desiderii exspectamuseffectum et | Corpus Orationum 2783 | | Oration | h8078

 Work: id 703699 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Habemus quidem, domine, relictum a te viaticum sed promissum nostri desiderii exspectamuseffectum et, qui corpus tuum illud accepimus ad edendum, in quo es humiliatus in terra, illud concupiscimus ad videndum, in quo es exaltatus in gloria. Nunc enim videmus in speculo et aenigmate, tunc autem facie ad faciem tuam licebit gloriam contueri, ubi enim nemo cibum requiret, quia nullus esuriet; nemo peregrinum suscipiet, quia omnes in patria sua vivent; nemo visitabit aegrotum, ubi aeternae salutis permanebit hereditas; nemo operiet nudum, quia omnes luce perpetua vestientur; nemo mortuum sepeliet, ubi omnes sine termino vivent. Sed tu, domine, hic ista, quae a nobis sunt percipienda, sanctifica, ut, haec sumentes, ad praemia pervenire mereamur aeterna.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8078
ID Annotation
Habemus quidem, domine, relictum a te viaticum sed promissum nostri desiderii exspectamuseffectum et | Corpus Orationum 2783 | | Oration | h8078
ID Arkindex
0
 
more...