Gratias tibi agimus, omnipotens deus, pro virtutibus beatissimi Germani antistitis tui, quas ei, pat | Corpus Orationum 2758 | | Oration | h8052

 Work: id 703670 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Gratias tibi agimus, omnipotens deus, pro virtutibus beatissimi Germani antistitis tui, quas ei, pater omnipotens, non immerito tribuisti, quia te apostolica confessione rebus omnibus plus amavit: discussit a se divitias, ut paupertate spiritus caelorum regna conscenderet; mansuetudinem tenuit, ut terram sui corporis spiritaliter possideret; lugere delectatus est in saeculo, ut caelestem consolationem ex muneris tui largitate perciperet; iustitiam esurivit atque sitivit, ut tuis saturaretur eloquiis; eleemosynam iugiter fecit, ut indesinenter non tantum sibi sed et ceteris pietatis tuae misericordiam obtineret; puritatem cordis habuit, ut te videret; fidem servavit, ut filiis tuis fraterna se participatione coniungeret; per cuius interventum precamur: qui illum honoras pro talibus meritis, nos imbuere digneris eius exemplis.
Liturgical function
Oration
Id Horae
8052
ID Annotation
Gratias tibi agimus, omnipotens deus, pro virtutibus beatissimi Germani antistitis tui, quas ei, pat | Corpus Orationum 2758 | | Oration | h8052
ID Arkindex
0
 
more...