Notus in Judaea Deus ; in Israël magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio e | HORAE | Psalm 75 | Psalm | h4612

 Work: id 703627 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Notus in Iudea Deus in Israel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion. Ibi confregit potentias arcum * : scutum et gladium et bellum.  Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis . Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt * omnes qui ascenderunt equos. Tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua. De celo auditum fecisti iudicium terra tremuit et quievit. Cum exsurgeret in iudicio * Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terre . Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquie cogitationis diem festum agent tibi.  Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terre.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 75
bibl
Id Horae
4612
ID Annotation
Notus in Judaea Deus ; in Israël magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio e | HORAE | Psalm 75 | Psalm | h4612
ID Arkindex
0
 
more...